In diebus illis aegrotavit Abia filius Jeroboam, et ait rex uxori suae: Commuta habitum ne cognoscaris uxor mea, et vade in Silo ad Achiam prophetam, qui mihi quondam locutus est de regno, ipse indicabit tibi quid eventurum sit puero huic. Et ascendit mulier ad Achiam, qui videre non poterat prae senectute, sed praeinstructus a Domino ait: Ingredere, uxor Jeroboam. Quare te aliam simulas. Vade, et dic Jeroboam: Haec dicit Dominus: Exaltavi te de medio populi, tu autem projecisti me post tergum tuum, fecisti tibi deos alienos, et conflatiles, et ego percutiam de Jeroboam mingentem ad parietem, et clausum, id est incarceratum, et novissimum in Israel, id est delebo de domo ejus etiam vilissima, quae pro sui vilitate negligenda putantur, et dabo cadavera eorum canibus et feris. Tu autem, revertere, et in introitu tuo morietur puer, qui solus de domo Jeroboam inferetur in sepulcro. Et rediit mulier in Thersa, et mortuus est puer, sepelierunt eum. Reliqua vero verborum Jeroboam scripta sunt in libro Verborum dierum Regum Israel. Et mortuus est Jeroboam cum regnasset viginti duobus annis. Porro Roboam regnavit in Juda, qui continebat tribum Juda, et Benjamin; quadraginta et unius anni erat cum regnare coepisset, et viginti sex annis regnavit in Jerusalem. Sed et Judas populus ille peccavit coram Domino, et fecit sibi aras, statuas et lucus super excelsa montium. Sed effeminati fuerunt in terra Juda, id est cultores Cybeles, evirati natura, vel actu, sicut legitur de hierophantis. Offensusque Dominus suscitavit contra Judam Sesac regem Aegypti anno quinto regni Roboam. Qui ingrediens Jerusalem, pactis praecedentibus, eum ei resistere non posset, foedera non servavit. Fecit enim pactum cum eo de quorumdam murorum destructione, quod transgressus est. Diripuit thesauros domus Domini, et domus regiae, scuta quoque aurea diripuit, quae fecerat rex Salomon, pro quibus fecit Roboam rex scuta aerea. Habuit autem Roboam uxores octodecim, concubinas vero triginta et nati sunt ei filii viginti et octo, filiae vero quadraginta. Reliqua Roboam scripta sunt in libro Verborum dierum Regum Juda. Opera ejus prima, et novissima scripsit Semeias propheta. Et mortuus est Roboam, et sepultus in civitate David, et regnavit pro eo filius ejus Abia.